Avitus Latinistis optimis suís S·P·D
Latina lingua tria jam annorum milia stat germanissima vox humani cultús nostri, fuit enim non sólum Romanorum nostrorum lingua majorum, sicut Plauti Terentique, Ciceronis Vergilive, Senecæ ac Plini, vel etiam Stati cum Quintiliano, Martialis et Taciti, Suetoni Gellique, posteaque Ausoni et Claudiani, Ammiani Marcellini, Ambrosi et Augustini; verum etiam per scriptores sicut Boethium et Cassiodorum, Gregorium Turonensem et Hispalensem Isidorum, lingua Latina superstes denique restitit Romani Imperi occasui.
Romana enim lingua per totam Ætatem Mediam viva viguit, lingua juris, philosophiæ theologiæque, culmine Thoma Aquinate, surrexitque viribus renovatis per Renascentiam, mirificé florentibus artibus scientiisque, communicationis vehiculum inter omnes gentes terrarum, luminaribus tam variis quam Batavo Erasmo, Polono Copernico, Gallo Cartesio, Anglo Newtono, Germano Leibnizio, Sueto Linnæo, communi nostrá linguá conjunctis cunctis Latiná.
Divitiis tamen perennis nostri cultús neglectis nunc temporis multi ob novissimorum duorum sæculorum turbulentas res gestas angustaque placita radicibus suís orbati, locique sui in hominum memoriá ignari, putant linguam Latinam mortuam esse cum ultimis Romanis. Quem errorem corrigere atque societati nostræ culturale ipsius patrimonium restituere propositum est meum.
Lingua Latina docetur pluribus locis; sed sæpe modo magnopere arido. Scitu dignæ exceptiones sunt Fundatio Melissa
http://users.skynet.be/Melissalatina/
Bruxellis, et Schola Nova
http://www.scholanova.be/
schola Belgica sui juris ubi discipuli docentur lingua Latina a pueribus.
Sicut diximus, plerique putant linguam Latinam mortuam esse, tam mortuam quam cultum ab eá traditum, tam mortuam quam nostram propriam civilitatem; attamen major majorque numerus nostrum scimus hoc non esse necessarium, nec quantum ad cultum et civilitatem nec quantum ad linguam quá genuino modo constant. Lingua Latina, viva majorum nostrorum lingua Romanorum, viva mansit nostrí cultús lingua per sæcula. Lingua est sicut omnes aliæ, quæ possit jucundé disci quaque possimus loqui in omnibus occasionibus vitæ cotidianæ.
Multi modi exercendæ linguæ Latinæ possunt per Internet reperiri:
Grex Latiné Loquentium
http://www.alcuinus.net/GLL/
maximus index cursús electronici quantum ad vivam linguam Latinam pertinet, ubi uná linguá licet úti Latiná, et possunt legi optimi Latiné loquentes totius orbis, ac commercium epistolare cum eis haberi.
Nuntii Latini
http://www.yleradio1.fi/nuntii/
rerum gestarum novissimæ Latiné nuntiatæ, quæ possunt legi vel etiam ilico auscultari.
Ephemeris
http://ephemeris.alcuinus.net/
periodicum in lineá, totum Latiné conscriptum multasque sectiones continens.
Extra virtualem harenam, Societas Circulorum Latinorum
http://avitus.alcuinus.net/scl/
est internationalis fœderatio circulorum quibus homines in urbibus quique suís sine nimiá sollemnitate congregantur ut Latiné colloquantur. Omnes grato animo invitantur ut adsint sibi proximo Circulo Latino —sive ut novum condant si prope se nullus inveniatur— atque hortamur omnes ut ita faciant ut majorum nostrorum linguam cum hominibus loquendi peritis exerceant. Omnes facultatis gradús accipiuntur.
Sunt etiam multa seminaria æstiva in quibus tantum lingua Latina adhibetur in sermone. Index satis plenus hoc genus seminariorum per totum orbem terrarum habendorum, qui quotannis renovatur, potest inveniri in paginis societatis LVPA
http://www.lvpa.de/html/latinus.htm
Curate ut valeatis!