Salvete,
I received a strange e-mail in the aediles mailbox the other day. It was simply titled "Novus Gaudeamus" encame with a Latin text.
I wonder what it means and because my Latin isn't as good as it used to be (if it ever was any good) I was wondering if some of the sodales could help me out.
This is the text:
1.
Gaudeamus igitur,
iuvenes dum sumus.
Post rebellem iuventutem,
post pacatam senectutem,
nos habebit humus.
2.
Vbi sunt qui ante nos
in mundo fuerunt?
Ossa sub terra crepant,
miseri nos increpant,
quod numquam vixerunt.
3.
Nos autem iam nolumus
obsequi isti legi,
neque argentum pro labore,
nec laborem pro amore,
neque regere nec regi.
4.
Si nescimus forsitan
quae fieri velimus,
at ea quae nos premunt,
at ea quae falsa sunt,
ea satis scimus.
5.
Cui prodest ista iam
negotiorum rota,
tot consortia fabricarum,
tot commercia catenarum?
Ipsamet sibi tota!
6.
Cui prosunt, quaesumus,
saecla gubernantum,
et imperia militaria
et officia statutaria?
Ipsamet sibi tantum!
7.
Pereat ergo Dominus
nummorum et fascium,
et rex qui mortificat
et lex quae iustificat,
et qui colunt mendacium.
8.
Pereat Accademia,
pereant professores,
et cathedrae quaelibet
et decani quilibet
simul ac rectores.
9.
Sed et scholae pereant
ingeniariorum,
pereat technica fatalis,
pereat scientia venalis,
opium populorum.
10.
Vivat liber amor et
fratrum et sororum,
vivat et inmunitas,
libertas, communitas
omnium conservorum.
11.
Vivat ars dialectica,
mors religionis;
nam quae ratio construit,
ratio ipsa destruit.
Vivat ius negationis!
12.
Vivat vita hominum,
si quid erit tale;
sin minus, vel pereat
et ad umbras transeat
animal rationale.
Valete,